

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 4: Versus 1
Et apprehendent septem.[HIER.]Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere.Septem mulieres.[ID.]Septem dona Spiritus sancti:Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini.Quae mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus.Panem nostrum.Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait:Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei[Joan. 4.].Panem nostrum comedemus,corpus Christi.Vestimentis nostris operiemur.Ornamentis virtutum.Invocetur nomen tuum.A Christo dicamur Christiani.Aufer opprobrium.Quod patimur a Judaeis tanquam sine Deo, etc., usque ad saepe cogamur mutare hospitium.Aufer.Quia consurgent contra sapientiam falsae doctrinae, et contra caeteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsae virtutes subripiunt.